- ALABON
- ALABONurbis et fluminis nomen est apud Stephanum, ubi autem locorum, reticet: ἀλαβιὸς, etiam fluv. est Hesychio: forte in Sicilia: cum Ptolemaeo et Diodoro Sic. l. 4. qui Fazello hodie Cantaro nominatur. Ortclius putat, eundem esse cum Abolos Plutarchi in Timoleonte, et Alachis Vibii. Vide Araethusa et Alabus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.